Laude tollamus Triadem beatam,
    Atque Ei grates referamus, unde,
    Est Dei nobis manifesta Mater,
    Virgo Maria.

    Sole candentes humeros amicta,
    Stans super lunam, caput atque circum,
    Mysticae gestans duodena ad instar,
    Astra coronae.

    I. Divino Patri laudes gratesque canamus,
    Filia quod electa est Virgo Maria ab Eo.
    Pater noster...

    1. Laudetur Aeternus Pater,
    Qui Virginem Matrem sui,
    Praedestinavit Filii.
    Ave Maria...

    2. Laudetur aeternus Pater,
    Qui Virginem, dum gignitur,
    A labe prorsus liberat.
    Ave Maria...

    3. Laudetur Aeternus Pater,
    Qui Virginem dum nascitur,
    Ornavit omni gratia.
    Ave Maria...

    4. Laudetur aeternus Pater
    Joseph Ei purissimum,
    Sociumque dansque coniugem.
    Ave Maria... Gloria Patri...

    II. Divino Nato laudes gratesque canamus,
    Quod genitrix lecta est Virgo Maria ab Eo.
    Pater noster...,

    1. Laudetur almus Filius,
    Qui in eius alvo fit caro,
    Novemque degit mensibus.
    Ave Maria...

    2. Laudetur almus Filius,
    Qui Virgini, cum nascitur,
    Lac praebet, ut se nutriat.
    Ave Maria...

    3. Laudetur almus Filius,
    Qui vult eadem Virgine,
    Sese educari parvulum.,
    Ave Maria...

    4. Laudetur almus Filius,
    Qui Virgini mysteria,
    Mundi redempti nuntiat,
    Ave Maria... Gloria Patri...

    III. Spiritui Sancto laudes gratesque canamus,
    Sponsa quod electa est Virgo Maria ab Eo.
    Pater noster...

    1. Laudetur almus Spiritus,
    Nomen suum qui apertius,
    Primae revelat Virgini.
    Ave Maria...

    2. Laudetur almus Spiritus,
    Per quem Maria apparuit,
    Materque virgoque insimul.
    Ave Maria...

    3. Laudetur almus Spiritus,
    Qui Trinitatis efficit,
    Vivens sacellum Virginem.
    Ave Maria...

    4. Laudetur almus Spiritus,
    Qui in coelo eadem sustulit,
    Creata praeter omnia.
    Ave Maria... Gloria Patri...

    Quam Coronam offero pro exaltatione Sanctae Romanae Ecclesiae, pro catholica fide propaganda, pro pace Principum Christianorum et pro extirpatione haeresum.

    Salve Regina, Mater misericordiae, vita dulcedo et spes nostra salve! Ad te clamamus exules filii Evae. Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle. Eja ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte; et Jesum benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende. O clemens, o pia, o dulcis Virgo Maria!

    V. Ora pro nobis sancta Dei Genitrix.

    R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

    Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii habitaculum effici mereretur, Spiritu sancto cooperante praeparasti: da, ut cuius commemoratione laetamur, eius pia intercessione ab instantibus malis et a morte perpetua liberemur. Per eundem Christum Dominum nostrum..
    R. Amen.


dugo@szepi.hu